GEORGIUS

GEORGIUS
I.
GEORGIUS
Dux Clatentiae, frater Eduardi IV. Angliae Regis, ob turbas ad necem damnatus: cum optio mortis daretur, in vino Malvatico exstingui voluit, Camden. Principes ex Fam. Palatina.
II.
GEORGIUS
Ernesti praefati fil. secundo-genitus, Harzkerodanam ditionem nactus, eam dextre rexit, Smalcaldico foederi adscriptus; sed simul Magdeburgensis et Misnensis Praepositus, atque Mersburgensis Episcopatus, cum Augustus Saxo eum administraret, Coadiutor fuit. Cum vero omnia Ecclesiastica munia, contionando, aegrotos consolando et Ecclesiam gubernando, ipse obiret, nunc quoque eius Theologica scripta, et Homiliae sacrae typis excusae exstant. Decessit caelebs A. C. 1553. Frater Ioh. et Ioachimi.
III.
GEORGIUS
Ioh. cogn. Ingeniosus, fil. Ruperti, Veldentiae Lineae conditoris, ex Ursula Rhingravia, natus A. C. 1543. sessionis ac suftragii in Imperio ius acquisivit, Luzelsteniam auxit, Pfaltzburgum condidit, quod ramen deinde in Lorharingi pervenit manus. Excessit A. C. 1592. Ex liberis eius, et Annae Mariae Suecicae Gustavo Regi natae, nuptae A. C. 1563. Ursula nata A. C. 1573. Ludovico Duci Wirtembergico desponsata A. C. 1585. et defuncta A. C. 1636. Anna Margaretha, nata A. C. 1571. Richardi agnati uxor: Ioh. Aug. nat. A. C. 1575. exstinctus, sine prole ex Anna Elisabetha agnata, A. C. 1611. Ludovicus Philippus nat. A. C. 1577. in Hastiludio Heidelbergae exstinctus A. C. 1601. et, qui duas seuêre lineas, Georgius Gustavus, de quo supra, et Georgius Ioh. ille Veldentiae, hic Luzelsteniae familiae, auctores.
IV.
GEORGIUS
Patr. Alexandrinus, successit Iohanni Eleemosynario, A. C. 620. Succeslorem nactus Cyrum Monotheletam, A. C. 630. Auctor creditur vitae Chrysostomi, Phot. c. 96. Item Patr. CP. post Theodorum Monotheletam depositum, A. C. 678. et ipse talis, cum Macario Antiocheno Patr. adversus duas Christi voluntates, ita invehi solitus est, ut non agere, sed furere videretur, Car. Sigonius Hist. l. 2. Interfuit Conc. 6. Oecum. Obiit A. C. 682. Niceph. im Chron. Alius ibidem Patr. vide Gregorius I. Item, monachus CP. Vicarius Patr. Tharasii, Chronographiae auctor, in qua Eusebium quem ubique sequitur, saeperreprehendit. A. C. 792. Hanc. usque ad Maximianum et Maximum continuavit: Peccatoris cogn. sibi sumpsit. Vosl. de Hist. Graec. l. 2. c. 24.
V.
GEORGIUS
cognom. Senior fil. Sigismundi Principis Anhaltini, Obiit A. C. 1474. Pater Georgii cognom. Robusti, qui A. C. 1509. Sigismundi, fortissimi militis, qui A. C. 1306. et Rudolphi, qui Veronae A. C. 1513. Obiêre orbi: et praeter hos Waldemari ac Ernesti, qui solus familiam propagavit: Waldemaro enim genitus Wolstgangus caelebs fatis concessit A. C. 1566.
VI.
GEORGIUS
fil. Alberti cognom. Formosi Ducis Megapolitani A. C. 1547. exstincti, ex anna Brandeburgica, in bello Smalcaldico, Caesari miliravit: tunc Henrico Brunsvicensi adversus urbem Brunsvicum: a quo copiis acceptis, Magdeburgum obsedit. Sed, cum iam Electores Saxo et Brandeburgicus supervenisent, ei abrogatum imperium, et ipse ab obsessis captus atque in urbem deductus est. Postea vi pactorum A. C. 1552. a Magdeburgicis dimissus, in Foederatorum exercitu, tormento in obsidione Francofurtiictus, Obiit. Ex eadem familia Adolphus Fridericus, Suerinensis lineae conditor, praeter alios Ioh. Georgium genuit ex Anna Maria Frisia, ipse ertinctus A. C. 1658.
VII.
GEORGIUS
fil. Friderici III. Daniae Regis, ex Sophia Amelia Lunaeburgica, frater Christiani VI. hoc tempore feliciter regnantis.
VIII.
GEORGIUS
fil. Friderici cogn. Strenui, thuringiae Landgr. ex Catharina Hennebergica, quae Coburgensem Principatum, a matre Gutha filia Hermanni M. Brandeb. obtentum, familiae mariti intulit, cum fratre Gulielmo cogn. Divite. Konigsbergam a Schwartzenburgico Comite: dein a Iodoco M. Moraviae Marchiam Brandeburgicam A. C. 1410. quae redempta biennio post ab Imp. Sigismundo, emit. Horum frater Fridericus cogn. Bellicosus, novum postea axioma domui intulit, Ducatu Saxoniae cum Electorali dignitate post Alberti Ascanii A. C. 1422. exstincti obitum, a Sigismundo Imp. auctus.
IX.
GEORGIUS
fil. Henrici cogn. Senioris, vel Mali, qui Guelferbytanam lineam condidit, Caroli V. miles in bello Smalcaldixo, et dein Ep. Mindensis, post frarrem Christophorum tandem Archiep. Bremensis factus, Evangelio nomen dedit, in religione tamen publice nihil mutavit: Frater eius max imus natu Henricus cogn. Iunior, Patri successit, vide Phil. Iac. Spener. Syllog. Geneal. Histor. Ex Fam. Wirtembergica.
X.
GEORGIUS
fil. Iacobi March. Badensis, Ep. Metensis fuit.
XI.
GEORGIUS
fil. Ioh. II. Principis Palatini Simmerensis lineae, A. C. 1557. exstincti, sacris prius destinatus, postea in coniugio vixit, nomine Evangelio dato. Militavit autem aliquandiu Philippo II. Hisp. Regi. Frater Friderici III. cogn. Pii, Electoris, et Richardi, qui Simmerensem Principatum tenuit.
XII.
GEORGIUS
fil. Ioh. cognom. Senioris (qui frater erat Gulielmi Auriaci, Belgicae Libertatis instauratoris) ex Elisabetha Leuchtenbergica, natus est Dillenburgi A. C. 1562. hereditate inter Fratres divisâ, praeter Westerwaldiam et adiacentes Quaturor-pagos; Beilstenii dominium sortito occupavit; adiuncto Dridorffio, quod opp. cum territorio adiacente a Patre iam ante emerat. Sedem Beilstenii fixit: ab Anna Amalia Saraepontana, locupletissima dore auctus. E qua ei geniti, Ioh. Philippus, Ioh. Georgius, ambo celeri Fato functi; Ioh. Philippus Ann. Aet. 17. Lutertiae Parisiorum exstinctus; Georgius, post iter Gallicum, Italicum, Belgicum, Andegavi mortuus Ann. Aet. 25. Maria Iuliana, Georgio Com. Witgenstenio elocata; Ludovica; Ludovicus Henricus, Catharinae Witgensteniae maritus; Philippus Wollfgangus, intra trimestre mortuus; Albertus, bello Belgico, globiictu peremptus A. C. 1626. Aet. 30. Amalia, Elisabetha, brevi exstinctae, Henrica, Anna Elisabetha et Mauritius Ludovicus, qui intra annum morruus est. Illâ dein faco functâ, Amaliam Witgensteniam sibi iunxit, ex ea pater Margarethae, A. C. 1606. quae Othoni Comiti Lippiaco nupsit A. C. 1626. Obiit........ Cyr. Lentulus Genela. Comitum ac Principum Nassov. MS.
XIII.
GEORGIUS
fil. Ioh. ex Oda Hannoniae Com. Hassiae fuit Praefectus: quo sine herede mortuo Nassoviae Comitatus ad Walravium Lauribergii Toparcham devolutus est sec. VIII.
XIV.
GEORGIUS
fil. Ioh. ex Sibylla (filia Ludovici Saxonici Palatini) pater fuit ex Iohanna (Philippo Com. Bannerae genita) Philippi, Praepositi Baurensis, Adolphi et Iohannae, Iacobo Sabaudiae Com. nuptae.
XV.
GEORGIUS
fil. Vilhelmi Dueis Brunsvicensis, cui Cellensis obtigerat Principatus, pacto cum sex suis fratribus inito, ut uno solum uxorem ducente, reliqui caelibem degerent vitam, ipse coniugii conditionem sortitus est. Et initio quidem, in Belgio, Hispanis operam erat addicturus, A. C. 1607. nisi induciae supervenissent. Inde exteras regiones peragravit, A. C. 1611. sub Daniae Rege adversus Suecos prima stipendia fecit A. C. 1616. a fratribus missus, Pragae apud Imp. difficultates causae Grubenhagicae ursit, quae paulo post expeditae. In diaeta circulari A. C. 1619. inferioris Saxoniae Dux constitutus est militaris, sed titulo A. C. 1624. abdicato, seq. anno Caesareas partes amplexus est, duarum primo, demum 17. legionum ductor. Paulo post ad Sueciae Regis partes aperte accessit, hocque defuncto, tertiam exercitus partem duxit, rebus in Westpha. lia et ad Visurgim praeclare gestis. Pace post haec Pragensi A. C. 1635 Caesari reconciliarus: Gallassio A. C. 1637. Suecos in Pomeraniam reicienti adstitit, et per otium recuperavit sua. Sed iterum Suecica dein secutus est auspicia: ita tamen, ut quae eius subsidio gererentur, alienae gloriae cederent. Ad extremum cum Guelferbyto expugnando esset intentus, iam ab aliquor annis viribus fractus defecit; relictis ex Anna Eleonora Hassiaca,praeter filiam Sophiam Amaliam Daniae Regis filiis Christiano Ludovico, qui Cellensis Principatus: Georgio Vilhelmo, cui Hannoverana seu Calenbergia portio, obtigêre: Ioh. Friderico, qui Pontificiâ religione assumptâ, Coadiutor factus est Osnabrugae, et Ernesto Aug, Ep. Osnabrugensi, qui ex Sophia Palatina familiam propagavit, nuper exercitus foederatorum Principum, contra Galliae Regem pars magna.
XVI.
GEORGIUS
fil. minornatu Henrici Ducis Wirtembergici, frater Ulrici, ab hoc Richovillanam ditionem obtinuerat, sed Christophorus dein Ulrici fil. totum Principatum Mompelicardensem et fructus Praefecturae Neuburg adiecit. In priori, cum ob vicos Louze et Chagey controversiam haberet cum Com. Ortenburgico, hunc coram Iudice Vesuliensi convenit, cum Burgundia nesciat Pares Curiae. In bello Smalcaldico inter Protestantes meruit: unde cum reconciliaretur Ulricus Caesari, Georgius exclusus, et bona, ut quorundam aliorum, proscripta sunt. Sed dein A. C. 1552. cum aliis in gratiam receptus, triennio postea monitu nepotis praefati, coniugem duxit, atque post alterum triennium A. C. 1558. decessit. Ei successit fil. Fridericus, quo nati Ioh. Fridericus Stutgardianam, Lud. Fridericus Monpelicardensem et Iul. Fridericus Iulianam seu Brentianam, alias quoque Apennagiatam. lineas orsi sunt.
XVII.
GEORGIUS
fil. nat. max. Alberti cogn. Animosi, Albertinae lineae, e qua hodierni Electores conditoris post Patrem avitas tenuit ditiones: Frisiam tories rebellem, quam Patri eius ob virtutis praemium et sumptus in Austriacorum gratiam factos Fridericus II> et Maximilianus I. Augg. conceslerant, acceptis 200000. aureis Carolo V. permisit. In Reformationis negotio acerrimus Lutheri hostis exstitit. Suis auspiciis A. C. 1519. colloquio inter Doctorem hunc et Eccium de potestate Pontificis Lipsiae instituto, cum videret parum prospere rem Eccio succedere, exclamavit: Sive sit iure drvino, sive humano Papa, ipse est Papa, Abr. Scultetus in Ann. Eccl. Pactum, quod cum agnatis alterius lineae, ne quis ulli clientum vel subditorum ob religionem molestiam facesleret, inierat, non servavit, et inprimis Ioh. El. mortuo, A. C. 1533. acerbius domi in Lutheranos inquire re coepit, iusso ut omnes Paschate proximo symbola et confessionis tes seras exhiberent; quo tempore Lutherus Evangelicam complexos fidem ad constantiam hortatus: postea exules scripto solatus est. Ioh. dein Friderico El. apud socios de petsequutione conquesto, foederi sacro A. C. 1538. nomen dedit: Tandem, cum paulo antea defuncto Hugone, ultimo Com. Leisnicensi, ditiones Misniae accrevissent, amissis filiis Ioh. Etiderico, moriens A. C. 1539. fratri Henrico, hereditatem reliquit: eâ quidem conditione, ne quid in religione mutaretur, sin, ut ad Caesarem Carolum et Ferdinandum fratrem eius, ditiones devolverentur. Sed cum nobilitas et populus conditionem iuramento confirmate negavislent, propositum mansit irritum. Electores Saxoniae. Ioh. GEORGIUS I. fil. Christiani I. ex Sophia Brandeburgica, fratri Christiano II. in Electoratu successit: Bohemis frustra, ne in extrema prorumperent, monitis, in Caesaris partes aperte transiit, Lusatiâ eius auspiciis A. C. 1620. domui acquisitâ. Postea, cum Caesar, nihil eius precibus motus, reformationem in Bohemia urgeret, Electoratumque Palatini in Bavarum transferret, offensus, accedentibus aliis quoque dissidii causis, A. C. 1630. statibus Evangelicis Lipsiam evocatis, de defensione consilia agitare coepit. Cum Suecis dein pactus, in praelio ad Lipsiam, quo Caesareani a Gustavo Adolpho fusi, alterum victoris exercitus cornu turitus est. Hinc in Bohemiam expeditione susceptâ Egram et Pragam occupavit. Occiso Lutzensi praelio Rege, in Heilbrunnense foedus, ut consentiret, ad. duci non potuit: quin potius iplo A. C. 1633. cum Fridlandio agere coepit. Pacem postea A. C. 1635. Pragae conclusit. Hinc Suecorum gravis ira et incumbens Saxoniae belli moles: donec A. C. 1645. induciae a Suecis semestres obtentae; et his succedens pax Monasteriensis A. C. 1648. fessae provinciae quietem concessit. Obiit A. C. 1656. pater ex Magd. Sibylla Brandeburgica Ioh. Georgii II.
XVIII.
GEORGIUS
fil. natu maximus Christiani modo memorati, curn fratribus Ludovico et Christiano, post exacta studia et obit a itinera, A. C. 1653. singulari concordiâ paternam hereditarem divisit. Ipse Briegam obtinuit, et Capitaneus utriusque Silesiae ab Imp. constitutus est. Obiit A. C. 1664. filiâ solum ex Catharma Sophia Monsterbergica relictâ, Dorotheâ Elisabethâ, quae Henrico Principi Nassovio nupta, possessionem Principatus ad vitae dies a Caesare obtinuit.
XIX.
GEORGIUS
frater Leopoldi Friderici, Ludov. Friderico praefato, matre vero Annâ Eleonorâ Nassoviâ A. C. 1626. nat. successit fratri defuncto A. C. 1662. Hîc fratre vivo Harburgi habitaverat, ab uxore Anna filia Casparis Colinii Marescalli multis bonis dotis nomine obtentis: Ex quibus Castellionem ad Lupam vendidit; literarum gloriâ inclitus. Vide plura de eo in voce Montispelicardum. Ex eadem familia est georgius Fridericus, fil. Eberhardi Wirtemb. Ducis penultimi, ex Maria Dorothea Sophia Oetingensi.
Ex Fam. Badensi.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Georgius — Surnom Jo Barnais (auteur de romans policiers) Nom Georges Auguste Charles Guibourg Naissance 3 juin 1891 Paris, Mantes la Ville (Yvelines) …   Wikipédia en Français

  • Georgius — may refer to:* Franciscus Georgius Josephus van Lith (1863 1926), Jesuit priest * Georgius Calixtus (1586 1656), German Lutheran theologian * Georgius Choeroboscus (7th century), Greek educator * Georgius Merula (circa 1430 1494), Italian… …   Wikipedia

  • Georgius, S. (12) — 12S. Georgius, M. (23. al. 24. April). Dieser hl. Martyrer Georgius wird in den Kirchen des Morgen und Abendlandes als einer der größten und ruhmreichsten Blutzeugen verehrt. Er führt bei den Griechen den Beinamen Μεγαλόμαρτυρ d. i. »Erzmartyrer« …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • GEORGIUS II — I. GEORGIUS II. fil. natu maximus Ludovici praefati, ex Magdalena Brandeburgica, Patri successit A. C. 1625. ab Imp. privilegium, ut 18. Aetatis anno administrationis capax esset, nactus. De causa Marpurgensi, cum agnatis A. C. 1627. transegit:… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Georgius, S. (3) — 3S. Georgius, Ep. (1. Febr.) Dieser hl. Georgius (zum Unterschiede von einem andern hl. Bischofe dieses Namens in Mitylene »der Jüngere« genannt), wurde im J. 782 vom ältern hl. Bischof Georgius von Mitylene (s. S. Georgius10) zum Priester… …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Georgius — (as used in expressions) Agricola Georgius Georgius Florentius Georgius Olai * * * …   Universalium

  • Georgius — (as used in expressions) Agricola, Georgius Georgius Florentius Georgius Olai …   Enciclopedia Universal

  • GEORGIUS I — I. GEORGIUS I. fil. minimus natu Philippi cognom. Magnanimi, Hassiae Landgravii, lineam Darmstattinam inchoavit: Ei a Patre superior Catimelibocensis Comit. pars assignata fuerat, sicut Philippo inferior; qui cum Reinfellâ habitatâ. sterile… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Georgius, S. (10) — 10S. Georgius, Ep. (7. April). Dieser hl. Georg, Bischof von Mitylene (jetzt Metelin) auf der Insel Lesbos, war der Sohn vornehmer, reicher und frommer Eltern, verließ aber um Christi willen alle irdische Ehre und benützte sein Vermögen zum… …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Georgius, S. (2) — 2S. Georgius, Ep. M. (22. Jan.) Dieser hl. Georgius, Bischof von Debolta, litt in Bulgarien. Die Bulgaren, welche seit dem J. 679 das Land vom Dniester bis zur Donau, und von der Donau bis zum Hämus (also das heutige Bessarabien, die Moldau,… …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”